Zainaba El Rhazoui

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Zainaba El Rhazoui
Res apud Vicidata repertae:
Zainaba El Rhazoui: imago
Nativitas: 19 Ianuarii 1982; Casablanca
Patria: Francia, Marocum

Officium

Munus: diurnarius
Patronus: Charlie hebdo, Charlie hebdo, French University of Egypt

Familia

Coniunx: Jaouad Benaissi

Zainaba El Rhazoui (Francice Zineb El Rhazoui, Arabice زينب الغزوي, pseudonymo etiam simpliciter Zineb), nata Casablancae die 19 Ianuarii 1982 est diurnaria, feminista et Islami critica Francica Marocensisque. Tempore incursionis tromocraticae in diarium satiricum Charlie hebdo operaria diarii sed non praesens erat.

El Rhazoui in Maroco nata est a matre Francica et patre Marocensi. In schola secundaria Casablancae studuit et tum linguis Anglica Arabicaque in Universitate Parisiensi I, denique Sociologia religionis in EHESS[fr] Lutetiae. Peritia sua discriminationis feminarum in Maroco activista feminista et atheistica facta est.

Post studios docens erat in Universitate Francica Aegypti et tractationes scripsit diario Marocensi sermonis Francogallici Le Journal hebdomadaire inter alia de iuribus humanis in Maroco et de bello in Lacinia Gazetica. Diarium anno 2010 a civitate Marocensi clausum est. Anno 2009 cum aliis motum iuribus humanis fovendis MALI (Mouvement alternatif pour les libertés individuelles) creavit; organizatio inter alia convivium subdialis habuit in mense Ramadani quo Marocensium oculos ad se convertit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Zainabam El Rhazoui spectant.