Jump to content

Charlie hebdo

E Vicipaedia
Georgius Wolinski delineationem quandam suam apud "Festa Humanitatis" anno 2007 dedicat

Charlie hebdo est diarium satiricum Francicum hebdomadale anno 1970 inceptum. Inter creatores fuit Franciscus Cavanna. Celebre est propter delineationes ludicras in religiones fundamentalismumque mordaces. Praeses editionis recentissime erat Stephanus Charbonnier.

Die 7 Ianuarii 2015 apud sedem suam Parisiensem duodecim diurnarii Charlie Hebdo incursione tromocratica necati sunt, inter alios Ioannes Cabut, Elsa Cayat ipse Stephanus Charbonnier, Philippus Honoré, Bernardus Maris, Bernardus Verlhac, Georgius Wolinski.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Qui caedem apud Charlie hebdo luget: imago a Claudio Truong-Ngoc Argentorati die 7 Ianuarii 2015 lucis ope facta
De incursione Ianuarii 2015

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Charlie hebdo spectant.