Yun Seok-yeol

E Vicipaedia
Wikidata Yun Seok-yeol
Res apud Vicidata repertae:
Yun Seok-yeol: imago
Yun Seok-yeol: subscriptio
Nativitas: 18 Decembris 1960; Seodaemun District
Patria: Respublica Coreana

Officium

Officium: Prosecutor General of South Korea, President of South Korea
Munus: prosecutor, Causidicus, politicus

Consociatio

Factio: People Power Party
Religio: Ecclesia Catholica Romana

Familia

Genitores: Yoon Ki-jung;
Coniunx: Kim Keon-hee

Yun Seok-yeol, litteris Coreanis 윤석열, aliis linguis saepe Yoon Suk-yeol (Seuli in urbe die 18 Decembris 1960 natus) est iuris consultus et politicus Coreae Meridianae.

Filius praeceptorum universitatum, Seuli educatus, alumnus est universitatis nationalis Seulensis. Anisometropiae affectus e conscriptione militari exemptus est. Iam discipulus universitatis, iudicii ficti de caedibus Kuangju accusator, praesidi Jeon Du-hwan supplicium ultimum suaserat statimque a Seulo fugerat.[1] Iuris consultus ab anno fere 1994 optimates plures iudicio persequebatur propter peculatum aesque alienum, inter quos I Myeongbak et Bak Geunhye olim praesides. Ipse praeses patriae die 10 Maii 2022 inauguratus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Multo tardius anno 1996 propter has caedes Jeon Du-hwan supplicio ultimo re vera damnatus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]