Mun Jaein

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Mun Jaein
Res apud Vicidata repertae:
Mun Jaein: imago
Mun Jaein: subscriptio
Nativitas: 24 Ianuarii 1953; Geoje
Patria: Respublica Coreana

Officium

Officium: Member of National Assembly of South Korea, President of South Korea
Munus: Politicus, Causidicus
Patronus: Republic of Korea Army Special Warfare Command

Consociatio

Factio: Democratic Party, Democratic Party of Korea
Religio: Ecclesia Catholica Romana

Familia

Genitores: Moon Yong-hyung; Kang Han-ok
Coniunx: Kim Jung-sook

Mun Jaein, litteris Coreanis 문재인, in aliis linguis saepe Moon Jae-in (Geoje in urbe natus die 24 Ianuarii 1953) est politicus Coreae meridianae.

Patre ex urbe Hamhung Coreae septentrionalis refugo, Mun Jaein in urbe Busan educatus atque apud universitatem Kyung Hee eruditus est, ubi iuribus studuit. Ab universitate expulsus et incarceratus propter res novas contra dictaturam agitatas, in exercitum coactus est. Annis 1980 advocatus cum No Mu-hyeon operam dedit, deinde secretarius principalis iuxta eundem qui candidaturam ad officium praesidis bono successu protulit. Quo postea a munere deiecto suaque manu mortuo, Mun Jaein de obsequiis et hereditate curavit. Tardius res publicas suscepit, factionis democraticae unitae sodalis. Legatus est ad parlamentum Coreae meridianae a die 11 Aprilis 2012. Eodem anno candidatus est ad praesidium, aemula Bak Geunhye quae victoriam reportavit. Destituta et illa, locum praesidis pro tempore Hwang Gyo-an tenente, comitiis mense Maio 2017 habitis Mun Jaein primus accessit. Die 10 Maii 2017 praeses rite inductus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mun Jaein spectant.