Yahya Ould Hademine

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Yahya Ould Hademine
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 31 Decembris 1953; Timbedra
Patria: Mauritania

Officium

Officium: Prime Minister of Mauritania
Munus: Politicus, engineer

Consociatio

Yahya Ould Hademine sive litteris Arabicis يحي ولد حدمين (in oppido Timbédra natus die 31 Decembris 1953) est politicus Mauritaniae.

In urbibus Aïoun et Nouakchott educatus, Canadam anno 1974 petens, Yahya Ould Hademine alumnus est scholae polytechnicae Montis Regii ubi ingeniariae metallurgicae studuit. In patriam reditus apud societatem nationalem industriae fodinarumque operam dedit. Novarum rerum anno 2008 moventibus gratus, mox anno 2010 minister a commeatu factus est, primo ministro Moulaye Ould Mohamed Laghdaf. Cui die 20 Augusti 2014 ipse succedit, iussu praesidis Mohamed Ould Abdel Aziz.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]