Mahometus Salīm wuld al-Bašīr

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Mahometus Salīm wuld al-Bašīr
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 17 Decembris 1962; Hodh El Gharbi Region
Patria: Mauritania

Officium

Officium: Prime Minister of Mauritania
Munus: Politicus

Consociatio

Factio: Union for the Republic
Religio: Religio Islamica

Mahometus Salīm wuld al-Bašīr seu litteris Arabicis محمد سالم ولد البشير (Aïoun El Atrouss in urbe die 17 Decembris 1962 natus) est ingeniarius et politicus Mauritaniae.

Alumnus est universitatis Insulensis I et universitatis technologiae Compendiensis necnon instituti scientiarum politicarum Gratianopolitani in Francia.[1] In patriam reditus Nouakchott in urbe apud societates electricitatis, sed ab anno 2007 apud ministerium aquarum et energiae operam dedit. Anno 2009 director generalis societatis Mauritanica electricitatis factus est. A mense Septembri 2013 minister aquarum, deinde a Ianuario 2015 minister petrolei et energiae meruit. Anno insequenti director societatis nationalis energiae et fodinarum factus est, sed die 29 Octobris 2018 ad officium primi ministri convocatus est, praeside Mahometum Ould Abdel Aziz.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]