Wonders of the Invisible World

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pagina titularis primae editionis.

Wonders of the Invisible World ('Miracula mundi quae cerni non possunt') est liber a Cottono Mathero anno 1693 prolatus, partes Matheranas actas in venatione sagarum Salem in oppido habita defendens, fidemque confirmans veneficium vim malam magicam esse. Matherus credebat sagas esse instrumentum diaboli in certamine Satanae "ut hanc deductionem pauperem, coloniam Puritanam, deiceret," et accusationem sagarum itaque rationem ad confirmandas benedictiones divinas. Sua argumenta plerumque a libro Saducismo Triumphato Iosephi Glanvill deducta erant,[1] cuius exemplar in bibliotheca Matherana fuit cum moriretur. Robertus Calef refutationem libri Matherani anno 1700 protulit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Bengt Ankarloo et Gustav Henningsen, eds., Early Modern European Witchcraft: Centres and Peripheries (Oxoniae: Oxford University Press, 1990), 431-433.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]