Women, Fire, and Dangerous Things

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae

Women, Fire, and Dangerous Things: What Categories Reveal About the Mind (scilicet "Mulieres, Ignis, et Res Periculosae: id quod Categoriae de mente humana revelant") liber est non-fabularis a glossologo cognitivo Georgio Lakoff conscriptus. Primum vulgo editus a domo editoria Universitatis Sicagi anno 1987, liber normam cognitionis proponit ratiocinatam e fundamentis semanticis. Lakoff magnum momentum metaphorarum strenue exprimit quae definiri possunt ut translationes unius modi cogitandi ad alias provincias omnino primae disiunctas ubi eadem nomina tantum sensu figurato adhibentur. _Mulieres, Ignis, et Res Periculosae_ effectus harum metaphorarum in grammatica linguarum, non modo in singulis generibus cultūs sensu anthropologico, sed etiam in universo genere humano, indagat. Iudicium censuramque facit sectae istius positivistarum logicorum et doctrinae scholae Anglo-Americanae philosophorum qui non satis penitus intellegunt quantopere circumscripta est notio categoriae Aristotelicae qua methodus scientifica describi et explicari solet.

Titulus libri derivatur a systemate generum nominum substantivorum in lingua Dyirbal ubi categoria 'feminina' complectitur nomina mulieribus, aquae, igni, violentiae necon quibusdam animalibus adhibita.