Wolfgangus Gehrcke

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wolfgangus Gehrcke (2013)
Wolfgangus Gehrcke (2008)

Wolfgangus Gehrcke (natus die 8 Septembris 1943 in oppido Reichau/Bavaria) vir publicus Theodiscus et sodalis Sinistrae factionis est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam nonam post annum finitam Gehrcke ab anno 1959 tirocinium administrationis fecit et annis 1961 - 1968 functionarius in administratione operarum operam dedit. Deinde et diurnarius fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Gehrcke uxorem duxit et unam filiam habet.

Vita politica[recensere | fontem recensere]

Gehrcke anno 1961 sodalis factionis KPD factus est, quae factio ab anno 1956 in Re publica Foederali Germanica prohibita erat. Ab anno 1968 ad usque 1974 praeses vicarius Iuventutis Socialisticae Opificum Germanicae fuit. Et ab anno 1968 in DKP, factione Communistica Germaniae occidentalis, operam dedit. Anno 1990 Gehrcke DKP reliquit et ad PDS factionem novam socialisticam transiit. Annis 1991 - 1993 procurator factionis, deinde ad annum 1998 praeses vicarius erat. Tum primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est. Anno 2002 parlamentum Germanicum reliquit et anno 2004 legatus ad senatum terram Brandenburgi electus est. Quem reliquit, cum anno 2005 iterum legatus ad parlamentum Germanicum creatus esset. Ad hunc diem legatus Dietae Foederalis manet. Legatus suae factionis in commissione rerum dexterarum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]