Whangarei

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Whangarei
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Nova Zelandia
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 3 314 chiliometrum quadratum

Whangarei est urbium Novae Zelandiae borealissima, sub monte Parihaka ad oras illius sinus maritimi iacens qui portus Whangarei[en] appellatur. Ibi homines fere 57 700 anno 2017 habitare censentur.

Officina caementaria Whangareiensis saeculo XX ineunte lucis ope picta

Tribus Ngāpuhi Maoriensis in pago Whangareiensi a saeculo XIX incipiente habitabat. Ad ostia portus advehens Iacobus Cook navis Endeavour dux anno 1769 regionem primus Europaeorum observavit piscesque multos speciei Pagri aurati deliciosos hic cepit. Coloni pauci Scoti hoc loco ab anno 1839 habitaverunt sed anno 1845 inimicitia Maorianorum incitata effugerunt. Ab annis 1850 agricultores plures redire incipiebant. Oppidum anno fere 1855 conditum est e quo gummi kauri arboris Agathis australis lignumque aliarum arborum, mox insuper carbo, later, caementum navibus exportabantur. Via ferrea ab Aucopoli incipiens oppidum Whangarei anno 1925 attigit. Dignitas urbis anno 1964 data est, numero incolarum fere 30 000 completo.

Incolae notabiles[recensere | fontem recensere]

Horti Whangareienses eo loco florentes ubi olim saxa caementicia extracta sunt

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • W. F. Parkes, Guide to Whangarei City and District. 1992
  • Nancy Preece Pickmere, Whangarei: The Founding Years. 1986

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Whangarei spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici:  • GeoNames
Despectus in urbem portumque Whangarei e monte Parihaka