Maoriani

E Vicipaedia
(Redirectum de Maori)
Maoriani in saltatione translaticia quae haka dicitur.

Maoriani[1] sive Maorienses[2] (Maoriane Māori) sunt populus Novae Zelandiae (quam in lingua sua Aotearoa appellant).

Maoriani saeculo 14 a Polynesia orientali Novam Zelandiam migravisse putantur. Colonizatio Europaea a saeculo 17 vitam eorum valde afficiebat.

Anno 2018 Maoriani in Nova Zelandia erant 775 836 et plus quam 140 000 in Australia.

Lingua[recensere | fontem recensere]

Lingua Maoriana (vulgo te reo 'vox, lingua') lingua Austronesica in usu in Nova Zelandia est. Lingua in abdecedario Latino scribitur. Lingua Maoriana cum lingua Anglica lingua publica Novae Zelandiae est.

Religio[recensere | fontem recensere]

Religio et mythologia populi Maoriani antiquissimae sunt. In mythologia Maoriana Rangi, caelum, et Papa, terra, dei creatores sunt. Multi mythi Maoriani praeclari sunt, exempla legenda montis Taranaki atque mythi herois Māui sunt aut mythi Taniwha, qui in mythologia Maoriana sunt entitates quae in mari habitant. Praeclara societatis Maorianae notio est mana, quae in cultura Polynesia qualitas spiritualis originis supernaturalis, vis sacra et impersonalis, habetur. Possessio auctoritatis vel virtutis est, quam homines per ortum aut per bellum adipisci conantur. Hodie Maoriani etiam Christiani sunt.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Compunctio[recensere | fontem recensere]

Persona cum compunctionibus Maoriensibus.

Compunctio est ornatio qui signi ex pigmentis sub cuti insertis constat. Saepe vulti ducum antiquorum Maorianorum compunctionibus ornabantur. Compuctio permanens Maoriane tā moko appellata est.

Haka[recensere | fontem recensere]

Haka praeclara saltatio translaticia Maoriana est. Ante ludos turmae nationalis Novae Zelandiae (Anglice All Blacks, 'Omnes in atro') haec saltatio facta est.

Marae[recensere | fontem recensere]

Marae Rotoruae situm.

Marae sacer locus societatum Polynesiae, qui rebus socialis atque religiosis prodest, est. Marae saepe wharenui, domus pro congregationibus communitatis, habet. Spatium apertum loci palis ligneis vel lapidibus circumdatur. Marae etiam in aliis societatibus Polynesiae sunt: nomen loci sacri Tahitiane marae, Tongane malaʻe, Samoane malae est.

Pounamu[recensere | fontem recensere]

Pounamu (nomen maorianum) est lapis viride colore ex ilia factus. Olim Maoriani pounamu pro constructione mucronum hastarum uti solebant.

Tiki[recensere | fontem recensere]

Tiki Maorianum.

Tiki statuae ex ligno factae sunt, formam humanam habentes. In mythologia Maoriana Tiki primus homo, a Tūmatauenga aut Tāne creatus, erat. Tiki etiam in aliis societatibus Polynesiae sunt: nomen statuarum Maoriane Insularum de Cook tiki, Tahitiane tiʻi, Havaiane kiʻi est. In insula Paschale, tiki non sunt sed moai, magnae statuae ex topho factae, sunt.

Whakapapa[recensere | fontem recensere]

Whakapapa est genealogia Maoriana quae in sermonibus whaikorero appellatis explicatur. Whakapapa notio magni momenti in societate Maoriana est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De adiectivo vide speciem Ptinus maorianus.
  2. De adiectivo vide speciem Scheloribates maoriensis.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ballara, Angela. 1998. Iwi: the dynamics of Māori tribal organisation from c. 1769 to c. 1945. Wellintoniae.
  • Howe, K. R. 2003. The quest for origins: who first discovered and settled the Pacific islands? Honolulu: University of Hawaii Press.
  • Howe, Kerry, "Ideas of Māori Origins". In Māori Peoples of New Zealand: Ngā Iwi o Aotearoa. Te Ara – The Encyclopedia of New Zealand. Aucopoli, 2006.
  • Irwin, Geoffrey, "Pacific Migrations" In Māori Peoples of New Zealand: Ngā Iwi o Aotearoa. Te Ara – The Encyclopedia of New Zealand. Aucopoli, 2006.
  • King, Michael, The Penguin History of New Zealand, Londinii, 2003.
  • King, Michael, Maori: A Photographic and Social History (2nd ed.). Aucopoli: Reed Publishing, 1996.
  • McIntosh, Tracey, Maori Identities: Fixed, Fluid, Forced, in James H. Liu, Tim McCreanor, Tracey McIntosh et Teresia Teaiwa, eds, New Zealand Identities: Departures and Destinations, Wellintoniae: Victoria University Press, 2005.
  • Mead, Hirini Moko. 2003. Tikanga Māori: Living by Māori Values. Wellintoniae: Huia Publishers. Google Books.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Maorianos spectant.