Western

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Iustus D. Barnes, vestimenta western gerens, personam Bronco Billy Anderson in pellicula The Great Train Robbery (1903) agit

Western (i.e. Occidentale Anglice) est genus musicae popularis Americanae, in civitatibus occidentalibus Americae ortae. Western etiam saepius de genere pellicularum dicitur, quae de Occidente Americae agresti narrant[1]. Personae pellicularum western saepe pastores [2] aut pyrobolistae [3] civitatum Americae occidentalium sunt, sed non solum isti. Tempore ab anno 1860 usque ad finem saeculi undevicesimi, cum haec regiones minime cultae et pacatae essent, fabulae plurium pellicularum western aguntur. Occidens agreste [4] haec tempora saepe nominantur; ferriviis confectis et urbibus magnis aedificatis vita in civitatibus occidentalibus emitigata est; constructio ferriviae saepe fabulae western finis est. Discordiae pastorum et pyrobolistarum et caedes mutuae materiem pelliculis plerumque dant. Peregrinationes longae per terras inhabitatas et bella contra Indos aut vice versa amicitia cum iis inopinata saepe describitur.

Initio saeculi vicesimi pelliculae western in Civitatibus Foederatis primo apparuerunt et medioa saeculi hoc genus cinematographiae floruit. Ioannes Wayne tum actor notissimus fuit. Post et in aliis terris huius generis pelliculae producebantur, praesertim in Italia, quae interdum occidentale vermiculatum [5] appellabantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Quod genus et hippodrama, hippocinema appellatur (Epistula Leonina LXX, 2014); Western etiam genus equitationis nominatur.
  2. Anglice cow boys, i.e pueri bubulci.
  3. Anglice gunslingers
  4. Anglice Wild West.
  5. Anglice spaghetti-western.

Aliquae pelliculae western[recensere | fontem recensere]