WISE J072003.20−084651.2

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

WISE J072003.20−084651.2 seu 2MASS J07200325-0846499 est systema stellare binarium in constellatione Monocerote observandum, a sole inter 17 et 23 s.l.a. distans. E duobus corporibus constat, videlicet (A) pumilio rubra classe M9±1, massa Iovis x 86±2; (B) pumilio fusca classe T5, massa Iovis x 65±12. Systema anno 2013 a Radulpho Theoderico Scholz repertum est. Ericus Mamajek et collegae anno 2015 stella Scholz appellaverunt ad commemorationem inventoris monstraveruntque hoc systema per nubem Oort systematis nostri abhinc annis fere 70 000 permeavisse.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Data astronomica: "2MASS J07200325-0846499" apud SIMBAD.