Latinitas bona

Vox Urbis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Vox Urbis: de litteris et bonis artibus commentarius[1] est series commentariorum Latine exaratorum quos Aristides Leonori Eques, architectus celeber, edidit, quique bis in anno in lucem prodiebant ab anno 1898 usque ad annum 1913.

Leonori favebat usui linguae latinae ad commercia inter populos ac civitates habenda, atque eo consilio rem suscepit, ut operam Caroli Henrici Ulrichs continuaret, qui inter annos ab 1889 ad 1895 in Italia commentarios ediderat, quibus titulus Alaudae[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Volfgangus Jenniges, Vox Urbis (1898-1913) quid sibi proposuerit, Melissa, 139 (2007) p. 8-11.
  2. Wielfried Stroh (editor), Alaudæ: Eine lateinische Zeitschrift 1889-1895 herausgegeben von Karl Heinrich Ulrichs: Nachdruck mit einer Einleitung von Wielfried Stroh (Hamburgi: MännerschwarmSkript Verlag, 2004).
Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.