Volfgangus Jenniges

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Volfgangus (sive Lupambulus; Theod.: Wolfgang) Jenniges, a. 1964 Antverpiae patre Germano natus, est philologus et scriptor Latinus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Studia fecit philologiae et historiae in universitatibus studiorum et postea officium exercuit interpretis.

Eius scripta (Latina tantum)[recensere | fontem recensere]

  • 1991: "Votum" (in annum novum) (carmen), in Melissa, n° 40, anno 1991, p. 15
  • 1993: aestimatio libri: J.H. Mürrbart (ed.), Fratris Iohannis Lucenciani Eremitae Nova Roma – Vaticinia vaticana (quaedam selecta) primum edita a. 1608, Breisig-Brohl, Bandusia-Verlag, 1992, in: Vox Latina 29 (1993) f. 114, pp. 615-618
  • 1996: Mystagogus Lycius sive de historia linguaque Lyciorum, Bruxellis, Domus editoria Melissa, 1996
  • 1999: "De lingua Albanica", in Melissa, n° 90, anno 1999, pp. 2-4
  • 2000: "De litteris renatis quid Hispania docuerit", in Melissa, n° 97, anno 2000, p. 11
  • 2000: "De novis libris. Isidorus versifex", [aestimatio libri José María Sánchez Martín: ed. Isidori Hispalensis Versus (Corpus Christianorum series Latina CXIII A), Turnhout, Brepols, 2000], in Melissa, n° 99, anno 2000, p. 14
  • 2001: "De usu et varietate linguarum in Europa cogitationes", in Melissa, n° 102, anno 2001, pp. 3-11
  • 2002: cum José María Sánchez Martín: "De Petri Nunii Velii Abulensis operibus Latinis ad artem dialecticam philologiamque spectantibus", in: D. Briesemeister – A. Schönberger, eds., De litteris neolatinis in America Meridionali, Portugallia, Hispania, Italia cultis [Akten des XV. Deutschen Hispanistenkongresses Leipzig, Mai 2001], Francofurti Moenani, Valentia, 2002, pp. 149-169
  • 2002: "De Latinitatis provehendae viis et ratione", in: Melissa, nº 111, anno 2002, pp. 2-4
  • 2003: "Austria quid in Asiae antiquitatibus Latine describendis contulerit", in Melissa, n° 115, anno 2003, pp. 8-11.
  • 2004: "De novis libris. Emiel Eyben, Christianus Laes, Toon Van Houdt, Amor-Roma: Liefde en erotiek in Rome (de amore moribusque venereis Romanorum), Lovanii, Davidsfonds, 2003 (aestimatio libri), in Melissa, n° 119, anno 2004, p. 16
  • 2004: "De linguis antiquis", in Melissa, n° 123, anno 2004, pp. 14-15
  • 2005: "Alaudae iterum cantant", in Melissa, n° 125, anno 2005, pp. 4-7
  • 2006: versio fabellae Ludovici Couperus, "De morte Vestae", in: F. Licoppe-Deraedt, ed., Navigare necesse est[:] Quattuordecim viatoriae narrationes veste Latina indutae: Miscellanea Gaio Licoppe dicata, Bruxellis, Melissa, 2006, pp. 93-117
  • 2006: "Ad Gaium de Deo capto", in Melissa, n° 134, anno 2006, pp. 2-8
  • 2006: "De novis libris" (aestimatio libri): Christianus Laes, Kinderen bij de Romeinen, Lovanii, Davidsfonds, 2006, in Melissa, n° 135, anno 2006, pp. 14-15
  • 2007: "Quo modo P. Vincentius Scheil O.P. antiquissimas Babyloniorum leges cecinerit", in Melissa, n° 136, anno 2007, pp. 6-12 (cum annotationibus abundantibus)
  • 2007: "Vox Urbis (1898-1913) quid sibi proposuerit", in Melissa, n° 139, anno 2007, pp. 8-11
  • 2009: "De Caria: Historia, lingua, mores, instituta, loca visu digna", in: Melissae navigatio secundum Cariae litus 22-29 m. Augusti a. 2009, [Bruxellis], [Melissa], 2009, pp. 5-23
  • 2010: "De laude funebri Leopoldi II Belgarum regis in Urbe ante hos centum annos habita", in Melissa, n° 154, anno 2010, pp. 2-5
  • 2012: "De titulis quibusdam Bruxellensibus recentiore aetate Latine appositis", in Melissa, n° 166, anno 2012, pp. 8-10
  • 2012 : "De Thomae a Kempis sermone atque opere quae Ioannes Aggerius Harlemensis disseruerit", in Melissa, n° 170, anno 2012, pp. 3-6
  • 2013 : "Scidula". Augusti Strindbergii Sueti narratiuncula (a. 1903)", quam Latine vertit et enarravit Volfgangus Jenniges, in Melissa, n° 174, anno 2013, pp. 2-3
  • 2014 : "De novis libris" : aestimatio libri editi a Dirk Sacré et Toon Van Houdt, cui titulus Nec scire nefas, Amersfordiae, Florivallis, 2013, in Melissa, n° 178, anno 2014, p. 16
  • 2015: "De novis libris" (aestimatio libri): Christianus Laes, Beperkt? Gehandicapten in het Romeinse Rijk, Lovanii, Davidsfonds, 2014, in Melissa, n° 186, anno 2015, p. 16
  • 2016: Sententiola lepida Hugonis de Hofmannsthal ex scripto q.i. "Französische Redensarten" (1897) Latine reddita, in Melissa, n° 192, anno 2016, p. 11
  • 2018 : "Carmina pulcherrima: de quibusdam carminibus vernaculis Latine redditis" : aestimatio libri editi a Francisco Schlosser, cui titulus Carmina pulcherrima - Die schönsten Balladen. Latein-Deutsch, Darmstadii, WBG, 2017, in Melissa, n° 202, anno 2018, p. 15-16


Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.
David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!