Vorlage

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vorlage (Theodiscum, 'prototypus, exemplar') in studio litterarum est antecedens cuiusdam textus vel loci status vel indicium.[1] Vocabulum ad talem rem scriptoris conversam, ad certum manuscriptum loci, vel ad multipliciore textus indicium spectare potest (exempli gratia, ad gregem exemplarium vel locorum).[2] Itaque, prima textus forma, quam interpres in interpretationem convertit, vorlage illius interpretationis appellatur.[3] Exempli gratia Biblia Lutherana est interpretatio textus recepti; itaque textus receptus hic est vorlage Bibliorum Lutheranorum.

Vorlage interpretationis aliquando per historiam amitti potest, sed vorlage ex interpretatione nonnumquam redintegrari potest. Talis vorlage reconstitutum retroversio appellari potest, et certa incertitudine semper fit. Nihilominus, vorlage per nonnullos locos tam confidenter refici potest ut textus conversus et sua retroversio ut testis ad faciendum iudicium textuale adhiberi possit. Hoc vorlage refectum ut solus primi textus testis libere exstare potest, vel comparari potest et cum aliis testibus adhibitum. Itaque, exempli gratia, eruditi vorlage refectum interpretationis Septuagintae Graecae Bibliorum Hebraicorum ad emendandam Hebraicam textus Masoretici interpretationem passim adhibent cum ad decernendam veterrimam Bibliorum Hebraicorum formam conantur quam inferre possunt.[4] Similiter, Coptica Reipublicae Platonis fragmenta inter textus in bibliotheca Nag Hammadi inventos ad attestandum primum textum Graecum, quem Plato ipse confecit, adhibentur.[5] Vorlage multi Evangelii Thomae solum ut retroversio interpretationis Copticae exsistit, quia nullus testis alius primi textus Graeci pro plurimis ex dictis ibi scriptis certo scitur.[6]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Oxford English Dictionary Online: "vorlage, n." Editio 2a, 1989; versio interretialis Decembris 2011.
  2. Jonathan D. H. Norton, Contours in the Text (T&T Clark International, 2011), p. 4.
  3. Freedman et Kuhlken, What are the Dead Sea scrolls and why do they matter? (Eerdmans, 2007), p. 10.
  4. B. Albrektson, "Masoretic or Mixed," in Text, Translation, Theology (Ashgate Publishing, 2010), p. 125.
  5. S. R. Swings Platonis Rempublicam (Oxford University Press, 2003), xxiii.
  6. Uwe-Karsten Plisch, Das Thomasevangelium, Originaltext mit Kommentar (Deutsche Bibelgesellschaft, 2007).