Jump to content

Vor dem Gesetz

E Vicipaedia

Vor dem Gesetz ("Ante legem") sive Türhüterlegende ("De ianitore parabola") est fabula brevis Francisci Kafka de viro permissionem ad legem intrandam requirente. Est sola pars mythistoriae Causa auctore vivo a reliqua parte imperfectae fabulae absoluta proprioque titulo inscripta edita.

Homo rusticanus advenit ad legem, sed ianitor vetat eam intrare. Dicit fortasse posterius facultatem intrandi fore neque se id promittere posse. Eo vir exspectat longissimum tempus ad portam sedens. Per totam autem eius vitam permissionem desideratam non accipit. Postremo vita paene finita vir quaerit ex ianitore, cur numquam alii homines petiverint ad intrandum permissionem. Ianitor dicit illum aditum solum huic viro destinatum esse. Se portam nunc clausurum esse.

Interpretatio

[recensere | fontem recensere]

Et ampla et ambigua auctoris ipsius explicatio eius parabolae de iura vel veritate in parte, quae sequitur mythistoriae accipitur ex homine clerico se sacerdotem esse carceris referente.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]

Parabolae textus (Theodisce)