Voodoo Macbeth

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Folium murale ab Antonio Velonis factum.
Photographema productionis habitus Caribaeos et in scaena imaginem sceleti monstrat.

Voodoo Macbeth est nomen Anglicum per ludibrium datum[1] productionis Propositi Theatri Foederalis Macbeth, ludi Gulielmi Shakesperii, die 14 Aprilis 1936 Novi Eboraci oblati et ab Orson Welles directi, dramatis personis omnino ab Afroamericanis actis. Productio res scaenicas a Scotia ad fictam insulam Caribaeam in Haitia conditam movit, et ex usu imaginum Vodou in loco magiae in ludo appellatur.[2] Productio, mirum insigniter pecuniarium, eventus theatricus maximi momenti nonnullis de causis late habetur, inter quas suus intellectus ludi multa novans, suus successus theatro Afroamericano favens, et suae partes famam directoris probantes, iuvenis tantummodo viginti annos nati.

Procuratio Progressus Operum fuit conatus ad stimulandam oeconomiam Civitatum Foederatarum per Magnam Depressionem Oeconomicam, sub cuius aegide fuit Propositum Foederalis Primum, quod generationem operum in artibus praestitit cuique Propositum Theatri Foederalis creatum erat. Propter opus agitatorum pro iuribus civilibus, Unitas Theatri Nigri creata est, in dimidia fissa: Ramum Aequaevum, ad creandum theatrum de rebus nigris illius temporis, et Ramum Classicum, ad agenda dramatatclassica designata.[3] Propositum fuit rationem praebere per quam histriones et manus scaenici nigri conduci possent, et tollere superbiam Afroamericanam per ludos classicos actos colorem histrionum neglegentis.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Callow 1995:229.
  2. Kliman 1992:86.
  3. Kliman 1992:88.
  4. Kliman 1992:88–89.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Callow, Simon. 1995. Orson Welles: The Road to Xanadu. Jonathan Cape.
  • Kliman, Bernice W. 1992. Shakespeare in Performance: Macbeth. Manchester University Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]