Vita sancti Clementis (picturae murales saeculi XI)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Picturae murales e Basilica Sancti Clementis in Laterano saeculo XI exeunte confectae. Paulus Clementem inthronat; Clemens eucharistiam celebrat; Passio Clementis; Miracula Clementis in mare; Cyrillus reliquias Clementis Romam reportat

De vita sancti Clementis elaborata est saeculo XI exeunte series picturarum muralium in ecclesia antiqua sancto Clementi dicata quae sub basilica recentiori Sancti Clementis in Laterano latet. Historia in imaginibus narrata inscriptionibus partim explicatur:

IN MARE SUBMERSVM TVMVLV PARAT ANGELVS ISTVM
[INTE]GER ECCE IACET REPETIT QUE PREVIA MATER
HVC A VATICANO FERTVR PP NICOLAO IMNIS QD AROMATIBVS SEPELIVIT

Horum textuum unus, in imagine ipsa inscriptus de passione sancti Clementis, inter prima testimonia linguae Italicae celebratur: partim enim Latine, partim sermone vernaculari componitur.

Ab inscriptionibus tribus votivis scimus picturas iussu Benonis de Rapiza mulierisque eius Mariae Macellariae necnon filiis Altiliae et Clementis confectas. Prima super imagines donatorum ponitur, qui candelas offerunt: IN NOMINE DNI EGO BENO DE RAPIZA P AMORE BEATI CLEMENTIS ET REDEMPTIONE ANIMEE PINGERE FECIT Aliae duae inscriptiones sic sonant: EGO BENE DE RAPIZA CV MARIA VXOR MEA P AMORE DEI ET BEATI CLEMENTIS P G R F C; EGO MARIA MACELLARIA P TIMORE DEI ET REMEDIO ANIME MEE HEC P G R F C.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Joan E. Barclay Lloyd, "The building history of the medieval Church of S. Clemente in Rome" in Journal of the Society of Architectural Historians vol. 45 (1986) pp. 197-223
  • Joseph Mullooly, Saint Clement, pope and martyr, and his basilica in Rome. Romae: Benedict Guerra, 1869 Textus apud archive.org
  • Louis Nolan, The basilica of S. Clemente in Rome. Romae: Cuggiani, 1910. Textus apud archive.org
  • Gerhard Wolf, "Nichtzyklische narrative Bilder im italienischen Kirchenraum des Mittelalters. Überlegungen zu Zeit- und Bildstruktur der Fresken in der Unterkirche von S. Clemente (Rom) aus dem späten 11. Jahrhundert" in Gottfried Kerscher, ed., Hagiographie und Kunst (Berolini: Reimer, 1993. ISBN 3-496-01107-6) pp. 319-339
Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.