Inscriptio de sancto Clemente et Sisinio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Imago picturae muralis litteris inscriptae. Basilica sancti Clementis in Laterano
Contextus iconographicus huius picturae

Inscriptio de sancto Clemente et Sisinio inter prima testimonia linguae Italicae celebratur.

De inscriptione[recensere | fontem recensere]

Inscriptio, in basilica Sancti Clementis in Laterano visitanda, verba hominum quinque imaginis singulae exprimit quae in serie picturarum muralium de vita sancti Clementis, opere tectorio confectarum, comprehenditur. Historia in Passione Sancti Clementi scripta est: Sisinius ut servi sui sanctum Clementem trahant imperat, sed hic iam liber est; nam domino servisque ob miraculum columna sanctum videtur, sed non est. Scriptum dubium est, sed verisimiliter hoc scriptum est: «SISINIUM: "Fili de le pute, traite" GOSMARIUS: "Albertel, trai" ALBERTELLUS: "Falite dereto co lo palo, Carvoncelle!" SANCTUS CLEMENS: "Duritiam cordis vestri, saxa traere meruistis"». Si sic inscriptio est, ecce sententia Latine: «SISINIUS: "Filii moecharum, trahete!" GOSMARIUS: "Albertelle, trahe!" ALBERTELLUS: "Vecte utere, Carvoncelle!" SANCTUS CLEMENS: "Ob duritiam cordis vestri, saxa trahere meruistis"».

Saeculo XI inscriptio facta est.

De inscriptionis linguis[recensere | fontem recensere]

Inscriptionis lingua antiqua Italica est, multo Latinae similior quam sermo quo hodie Italici utuntur (exempli gratia vocativo casu scriptor usus est) et proxima Romanae. In verbis Clementis duo lapsus sunt.

Sisinius et servi, quamquam saeculo I vixerunt, Italice loquuntur quia inurbani sunt: Medio Aevo lingua Italica rusticitas significabat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gerhard Wolf, "Nichtzyklische narrative Bilder im italienischen Kirchenraum des Mittelalters. Überlegungen zu Zeit- und Bildstruktur der Fresken in der Unterkirche von S. Clemente (Rom) aus dem späten 11. Jahrhundert" in Gottfried Kerscher, ed., Hagiographie und Kunst. Berolini: Reimer, 1993. ISBN 3-496-01107-6) pp. 319-339
  • Romano Luperini, Petro Catadi, Lidia Marchiani, Franco Marchese, Il nuovo La scrittura e l'interpretazione vol. 1. (Palumbo editore, 2011. ISBN 978-88-8020-843-3)
  • Bruno Migliorini; T. Gwynfor Griffith, ed., The Italian Language (Londinii: Faber, 1960) p. 64

Nexus externi[recensere | fontem recensere]