Viridomarus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Viridomarus (alias Britomartus[1]) erat dux vel rex Gaesatorum, gentis Celticae transalpinae. Anno 222 a.C.n. Insubribus in Galliam Cisalpinam adversus Romanos succurrit, sed in pugna prope Clastidium ipsa manu consulis Marci Claudii Marcelli occisus est qui spolia eius, opima dicta, in templo Iovis Feretrii Romae consecravit. Quod factum gloriosum a poetis et historicis Romanis postea saepe memoratur.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic Plutarchus.