Latinitas nondum censa

Virginia Satir

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Virginia Satir

Virginia Pagenkopf Satir (19161988) fuit praeclara psychotherapeuta Americana, quae novum modum therapiae familiarum explicavit. Mater therapiae familiarum saepe appellata, in Aula Decorum Laboris Socialis Civitatis Californiae honoris causa nominatur.

Nata est in praediolo Nellsvilliae in Visconsinia die 26 Iunii 1916. Anno 1936, gradum Baccalaureati Artium in Educatione Collegii Publici Praeceptorum apud Milvauchiam accepit. In scholis publicis in quinque civitatibus posterius docuit. Anno 1948, gradum Magistri Artium Scholae Administrationis Servitii Socialis Universitatis Sicagi accepit. Denique, post triginta annos, anno 1978, gradum Doctoris in Scientiis Socialibus Universitatis Visconsiniae apud Madisoniam accepit, sicut multa alia grada honoris causa, praecipue Scholae Professionalis Studiorum Psychologicorum, anno 1986.

Illius vitae sententia fuit "Fieri Humanior." In primaria patris, matris, liberique triade, psychologicam actionem vidit quam "Validationem Humanam" nominavit. Ut instrueatur proprius sanationis modus, quem Exemplum Maturationis Satir (Anglice: Satir Growth Model) nominavit, professionales exercitationis circulos in Civitatibus Foederatis Americae, America Australi Centralique, Asia Occidentali, Russia, Asia Orientali, et Europa condidit. Hodie, Institutio pro Conexionibus Internationalibus, Reticulum Avanta, et Reticulum Internationale Auxiliorum Scientiae Humanae homines docent ut inter se nectant et conexiones consequentes ad homines ceteros extendant.

Satir causam pacis mundanae semper adiuvabat. In periodico Align, clarissime ait: "Familia est microcosmus; si familiam curare sciam, mundum curare scio" (1988:20). Quam ob rem anno 1986 electa est socius Consilii Internationalis Senum, consilii conditi ab eis qui Praemium Nobelianum Pacis Componendae acceperant. Suus incussus in mundum videtur in sua mantra universali: Pax Intra, Pax Inter, Pax Extra.[1]

Obiit in oppido Palude Alta in California die 10 Septembris 1988.

Curriculum vitae[recensere | fontem recensere]

Honores et praemia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fortasse figura Anglica (Peace Within, Peace Between, Peace Among) accuratissime Latine converti non potest.

Nexus[recensere | fontem recensere]

http://www.satirpacific.org/ Pacifici Institutio Satir

Bibliographia[recensere | fontem recensere]