Vinum Malvasiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
"Malvasia" a Friderico de Wit anno 1680 descripta

Vinum Malvasiae[1] (sic praecipue fontes mediaevales, Graece οἶνος Μονεμβάσιος;[2] Latinitate recentiori vinum Malvaticum)[3] a saeculo XIII medio ad partes Europae borealis transfretatum est a portu Monovasiae seu Malvasiae e qua nomen cepit. Eodem aevo varietas vitium multis locis paeninsulae Peloponnesi seu Moreae cultivata est, nomine vitis malvasiae[4] seu Graece . Hodie sub eodem nomine vinum in insula Materiae conficitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Vinum de Malvasia, de Monovasia, vinum Malvasiae": fontes apud Anagnostaces (2008) pp. 124, 129, 132
  2. Nicolaus Mesarites, Logos catecheticus 21 (Anagnostaces (2008) p. 123); "οἶνος ἐκ τῆς ἐν Πελοποννήσῳ Μονεμβασίας": Ioannes Chumnus, Epistulae p. 216 Boissonade (Anagnostaces (2008) p. 131)
  3. "Vinum Malvaticum": vide "Vinum" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  4. "vinea plantata vitibus monovasiae; planta de malvassia; vinea de malvassia; vites malvasiae": fontes apud Anagnostaces (2008) pp. 121, 135, 136, 139-141, 144, 145

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ηλίας Αναγνοστάκης, ed., Μονεμβάσιος οίνος, Μονοβασ(ι)ά, Malvasia. Athenis: Ινστιτούτο Βυζαντινών Ερευνών, 2008
Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.