Vinum Chambertinum

E Vicipaedia
"Hic incipit Chambertinum": vineae Nuxiacae[fr] in Burgundia

Vinum Chambertinum',[1] in agris oppidi Gevrei natum, inter vina Burgundica et Nuxiaca[fr] super omnia celebratur. Napoleo imperator vinum Chambertinum cottidie bibere solebat.[2] A quo aevo scriptores ganeones Chambertinum tantum, vel Chambertinum melioris anni, nominare coeperunt ut vinum omnium optimum lectoribus suggerant. Ita anno 1825 Brillat-Savarin, Napoleone nuper mortuo, degustationem vinorum his verbis descripsit:

Pareillement, quand on boit, tant que le vin est dans la bouche, on est agréablement mais non parfaitement impressionné; ce n'est qu'au moment où l'on cesse d'avaler qu'on peut véritablement goûter, apprécier, et découvrir le parfum particulier à chaque espèce; et il faut un petit intervalle de temps pour que le gourmet puisse dire: «Il est bon, passable ou mauvais. Peste! c'est du Chambertin! oh mon dieu, c'est du Surène!» ("Ita etiam bibentes, dum vinum in ore est, suaviter sed leviter pungimur, sed non ante eum momentum, quo haustus peractus sit, re vera gustare et aestimare odoremque singularem cuiusque speciei reperire possumus. Post parvum temporis intervallum gastronomus "Mehercle! Chambertinum'st" dixerit seu "Medius fidius! Suresnense!").[3]

Ita anno 1937 M. F. K. Fisher verbis insequentibus selectionem convivarum praecepit:

Dining partners, regardless of gender, social standing, or the years they’ve lived, should be chosen for their ability to eat—and drink!—with the right mixture of abandon and restraint. They should enjoy food, and look upon its preparation and its degustation as one of the human arts. They should relish the accompanying drinks, whether they be ale from a bottle on a hillside or the ripe bouquet of a Chambertin 1919 in a great crystal globe on finest damask ("Convivae cuiusque sexus ordinisve aetatisve seligi oportet ingenuitate et rubore idonee commixtis. Victu fruantur; coquinam gustationemque inter artes humanas aestiment; potiones simul oblatas appetant, aut cervesiam e lagena in saltu herboso haustam, aut maturum odorem vini Chambertini, anno 1919 nati, magno orbe crystallino propositi, mappa Damascena substrata".[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Vinum gallicum Chambertinum" hic in indice ciborum a geologis Suecicis anno 1917 sumptorum enumeratum vides
  2. Wairy (1830)
  3. Ioannes Anthelmus Brillat-Savarin, Physiologie du goût (Lutetiae, 1826) meditatio 2 vol. 1 p. 78)
  4. "Meals For Me" in M. F. K. Fisher, Serve It Forth (1937)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]