Vinum Belnense

E Vicipaedia
Vineae prope Belnam

Vinum Belnense[1][2] seu Beaunense,[3] Francogallice vin de Beaune, e pagis urbi Belnae in Burgundia circumiacentibus provenit. Talia vina ab anno 1936 sub appellatione protecta Beaune recognita sunt.

Forma vinearum Belnensium. Tabula minor forma vinorum Burgundicorum monstrat

Brugis annis 1374 et 1375 Philippus Audax bonitatem vinorum comitatus et ducatus Burgundiae regibus Francorum Carolo VI et Anglorum Eduardo III magnifice demonstravit, inter quae Belnensis:

"hos omnes principes inter se disputantes sua in urbe Brugensi recepit eosque per totam, quam ibi consumpsere, hiemem ad convivia opipare apparata accersivit, in iisque epulis maximam vini Belnensis, Arbosiensis et Castro-charolini suppeditavit copiam. Sic nimirum Burgundiae dux esse se suavium vinorum (tam comitatus quam ducatus) facile principem voluit convivis suis perspectum".[4]
"Vinum Belnense super omnia vina recense".[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Burgundia Belnense fundit": "vinum" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  2. 2.0 2.1 #Salins (1702) p. 8
  3. "[vinum] Beaunense in Burgundia": (p. 420 apud Google Books)
  4. ... parquoy furent tous ces princes à Bruges sans pouvoir tomber en aucun accord. Auquel lieu ils sejournerent tout cest hyver, et y tint le duc de Bourgogne grand estat, où ne furent épargnés les bons vins de Beaune, Arboys, et chasteau Charlon, voulant bien monstrer que le duc de Bourgogne est le prince des bons vins, tant au duché qu'au comté: #Paradinus (1566); versio Latina e #Salins (1702) p. 9 dempta, admodum emendata

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes antiquiores