Vineta

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Vinetae effigies in Vinetae platea Kieliae. Inscriptio VINETA NIHIL AETERNUM

Vineta urbs fabularis est de qua nescimus utrum olim fuerit annon. Fama fert urbem ad litus meridionale maris Baltici sitam olim interisse. Si urbs fuerit, secundum scriptores aut in insula Usedom - sic exempli gratia David Chytraeus in "chronico Saxorum" scripsit - aut in insula Wolin aut in Pomerania septentrionali iacuerit.

Eiusmodi multae fabulae sunt quibus narratur quomodo homines primum dives facti deinde superbi postremo interierint. Item de Vineta. Urbem superbam atque prodigam supplicii causa aestu et fluctu in mare submersam esse, fama fert.

Prius portenta fuerunt, quae superbi autem cives neglexerunt. Tres menses et tres hebdomades et tres dies ante interitum enim species urbis ipsius super mare visa est. Spreverunt incolae etiam ultimum miraculum ominosum. Femina aquaria enim ex mare ante urbem apparuit horrenda voce sermone locali dicens:

Vineta, Vineta, du rieke Stadt, Vineta sall untergahn, wieldeß se het väl Böses dahn.

Vel Latino sermone: „Vineta, Vineta, o urbs dives! Vineta pereat quia multa mala fecit.“

Urbe submersa hodie nonnumquam campanae ex alto mari audi possunt.

Urbs Kielia aream publicam Vinetam nomine habet et Berolinum viam ita appellatam.