Latinitas nondum censa

Vincentius Sangermano

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vincentius Sangermano, vulgo Vincenzo Sangermano (1758-1819) fuit missionarius ecclesiae Catholicae qui mense Iulio anni 1782 cum Iosepho d'Amato ad Birmaniam venit; permissione regali ab anno 1784 usque ad 1808 ecclesiam et collegium missionarium in urbe Yangon conduxit. Etiam tabulam geographicam portus et fluminis Yangon confecit et de hac re stipendium Societatis Indiarum Orientalium Mercatilis Britannicae meruit.

Vincentius Sangermano opus de regno Birmaniae et de religione Buddhistica conscripsit cuius textum manu scriptum iam anno 1795 Francisco Buchanan monstravit; is nonnullas res in symbola sua "On the Religion and Literature of the Burmas", anno 1799 edita, repetivit. Tandem anno 1833, Sangermano iam mortuo, opus fere completum ab F. Galazzi Romae editum est una cum vita auctoris; eodem anno versio Anglica e prelo venit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!