Latinitas nondum censa

On the Religion and Literature of the Burmas

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

"On the Religion and Literature of the Burmas" (scil. "De religione et litteris Birmanorum") est opus a Francisco Buchanan ab anno 1795 confectum, quo tempore ad regnum Birmaniam profectus est cum legatione Britannica a Michaele Symes conducta; ibi enim et ipse de religione Buddhistica quaesivit et opus de hac re nondum editum a Vincentio Sangermano Italiane scriptum (qui eodem tempore iuxta Yangon habitabat legatosque Britannicos recepit) perlegit.

Symbola Francisci Buchanan, prima fere omnium Anglice scripta quae de Buddhismo disserit, anno 1799 edita est in volumine sexto libellorum quorum titulus est Asiatick Researches; opus patris Sangermano tandem anno 1833 sub titulo Relazione del Regno Barmano e prelo venit.

Editio[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Francis Buchanan, On the Religion and Literature of the Burmas": opus recensum in Edinburgh Review vol. 1 (Oct. 1802) pp. 30-37 Textus
  • William Pruitt, "The Study of Burmese by Westerners with Special Reference to Burmese Nissayas" in International Journal of Lexicography vol. 5 (1992) pp. 278-304 Epitome


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.