Vicugna

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vicunacrop.jpg

Classis : Mammalia 
Ordo : Artiodactyla 
Familia : Camelidae 
Genus : Vicugna 

Vicugna est genus mammalium ordinis Artiodactylorum, cui sunt duae camelidae Americae Australis, Vicugna vicugna et Vicugna pacos.

Vicugna pacos, olim progenies Lamae guanicois putata, species generis Vicugnae post commentarium de DNA horum animalium anno 2001 prolatum digesta est.[1] Investigatio biochemica monstraverat Vicugnam pacos ex Vicugna, non ex Lama guanicoe, descendisse, quamquam certa hybridizatio vera inter lamas domesticas et Vicugnas pacos facta erat.

Vicugnae pacos prope sepulcretum Incarum in Peruvia.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Wheeler, Jane; Miranda Kadwell; Matilde Fernandez; Helen F. Stanley; Ricardo Baldi; Raul Rosadio; Michael W. Bruford (December 2001). "Genetic analysis reveals the wild ancestors of the llama and the alpaca". Proceedings of the Royal Society B: Biological Sciences 268 (1485): 2575–84 .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]