Vicugna vicugna

E Vicipaedia

Classis : Mammalia 
Ordo : Artiodactyla 
Familia : Camelidae 
Genus : Vicugna 
Species : Vicugna vicugna 
(Molina, 1782)
   
Conservationis status

Vicugna vicugna est species mammalium familiae Camelidarum ordinis Artiodactylorum, una ex binis generibus talium animalium quae in altis Andium Americae Australis tundris alpinis fera habitant, quorum aliud est Lama. Nunc putantur feri Vicugnarum pacos domesticarum progenitores, pellium causa aluntur. Vicugnae lanam subtilissimam faciunt. quae est pretiosa quia animal tertios quosque annos tonderi potest, et animal ferum capiendum est. Inca vicugnas magni pretii aestimabantur, et hominibus non regalibus vestes vicugnosas gerere contra leges erat. Hodie, vicugna est animal civicum Peruviae, quod in heraldico reipublicae signo videtur.

Grex vicugnarum in Salar de Chalviri Boliviae.

Imperio Incarum regnante atque adeo hodie vicugnae per leges proteguntur, sed tempore medio homines eas venabantur. Anno 1974 in periculo declaratae sunt, cum solum sex milia animalium exstarent. Hodie autem multitudo est circa 350 000.[1] Organizationes protectioni naturae dicatae, quamquam gradum minarum imminuerunt, proposita circumiectorum protegendorum iam suadent.

Grex vicugnarum prope Arequipam Peruviae.

Vicugna non domesticata fuisse olim putabatur, et ambae Lama et Vicugna pacos progenies Lamae guanicois habebentur, sed investigationes DNA anno 2001 prolatae monstraverunt Vicugnam pacos progeniem ut videtur Vicugnae vicugnae.[2] Vicugnae hodie plerumque fera est, sed indigenae loci praecipuis ritibus cum eis iam perfunguntur, ritu fertilitatis non excluso.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Vicugna Lama guanicoe gracilior minorque est. Radices dentium incisorum in Lama guanicoe morphologice plenius evoluti videntur.[3]

Distributio et habitatio[recensere | fontem recensere]

Vicugnae vicugnae in mediis Americae Australis Andibus habitant, ubi in Peruvia, Argentina septentrionali et occidentali, Bolivia, et Tsilia septentrionali endemicae sunt. Minor animalium introductorum multitudo in Aequatoria media invenitur.[1]

Vicugnae in locis a 3200 ad 4800 metra altis habitant.[1] Diu in gramineis montium Andium planitiebus pascuntur, sed noctes in clivis degunt. Solum gramina floccosa et aspera nutrimentis carentia et Festuca in his regionibus vigent. Radii solares atmosphaeram telluris hic penetrant, temperaturas calidas diu efficiientes; temperaturae autem nocte ad punctum glaciale cadunt. Pellis vicugnarum strata aeris calidi prope corpus retinet, ut animalia temperaturas frigidas tolerare possint.

Praedatores maximi momenti sunt pumae et canidae.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 IUCN (vide situs scientificos)
  2. Wheeler et al. 2001.
  3. Hogan, C. Michael (7 Decembris 2008). "Guanaco: Lama guanicoe". In Strömberg, N.. GlobalTwitcher.com. GlobalTwitcher .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Coe, Sophie D. 1994. America's First Cuisines (Austinopoli: University of Texas Press, 1994) p. 171
  • Wheeler, Jane, Miranda Kadwell, Matilde Miranda, Helen F. Stanley, Ricardo Baldi, Raul Rosadio, et Michael W. Bruford. 2001. "Genetic analysis reveals the wild ancestors of the llama and the alpaca." Proceedings of the Royal Society B: Biological Sciences 268 (1485): 2575–84. doi:10.1098/rspb.2001.1774. PMC 1088918. PMID 11749713. 0962-8452. Editio interretialis.
  • Wilson, D. E., et D. M. Reeder, edd. 2005. Mammal Species of the World: A Taxonomic and Geographic Reference. Ed. tertia. Baltimorae: Johns Hopkins University Press. ISBN 978-0-8018-8221-0. OCLC 62265494. Editio interretialis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Vicugnam vicugnam spectant.
Vide "Vicugnam vicugnam" apud Vicispecies.