Vicipaedia:Glossarium nauticum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Contentis: Cacumen - 0-9 A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V (W) X Y Z

A[fontem recensere]

Antennae navis Dewarci nomine.
  • Agea: via in navi (cf. forus).
  • Alveus: corpus cavum navis.
  • Antenna seu antemna: pertica transversa et versoria, qua velum alligatur.
  • Aplustrum seu aplustre: Tempore romano, extremum puppis recurvum ornatum. Aevo novo: ornamentum mali, seu vexillum, aut triton, ventis observandis.
  • Arbor: vide sub voce malus.

B[fontem recensere]

C[fontem recensere]

  • Casteria: locus ubi remiges, cum eis nullum sit opus, requiescunt.
  • Carchesium: suprema mali pars, cum forma poculi.
  • Carina: spina infima navis.
  • Caverna: corpus cavum navis.
  • Classis: multitudo navium
  • Clavus: manubrium vel vectis gubernaculo ut moveatur affictum.
  • Columbarium: locus concavus, seu finestra, in summis lateribus navium, per quem eminet remus.
  • Constratum: tectum navis.
  • Cornu: extremum antennae.
  • Costa: vide sub voce statumen.

D[fontem recensere]

E[fontem recensere]

F[fontem recensere]

  • Forus: tabula angusta per quam nautae cursant (cf. agea).

G[fontem recensere]

Gubernaculum Romanum.
  • Gubernaculum: Instrumentum quod a tergo huc atque illuc cursum navigii torquet. Tempore Romano formam habuit magni remi, sed serioribus aetatis magni folii lignei a tergo afficti, et sub aqua porrecti.

H[fontem recensere]

I[fontem recensere]

  • Insigne
    1. Signum ex quo navis facile agnosci potest.
    2. Signum quo nautae a longinquo nuntios transmittere et legere possunt.
  • Interscalmium: intervallum salmorum seu spatium inter remiges.
  • Iugum: vide sub voce transtrum.

J[fontem recensere]

K[fontem recensere]

L[fontem recensere]

M[fontem recensere]

Malus navis nomine Mercator.
  • Malus seu arbor: trabs verticalis quo appenduntur antenna et velum.

N[fontem recensere]

O[fontem recensere]

  • Oculus
    1. Antiquitus, imago oculi in prora depicta. Serioribus aevis nonnumquam scutum vel locus cui navis nomen inscribebatur.
    2. Foramen per quod ancorae funis ducitur.

P[fontem recensere]

  • Pharus: turris quae lucendo naves prope litora pericula monet.
  • Prora: pars prior navis.
  • Puppis: pars posterior navis.

Q[fontem recensere]

R[fontem recensere]

Remi
  • Remus: baculum cum palma lata quo remigantibus pellitur navis.
  • Rostrum: armamentum arieti bellico similis prora affictum.
  • Rudens: funis nauticus.

S[fontem recensere]

  • Saburra: harena qua repletur infima pars navis, ad stabiliorem cursum, ut firmius innet navis.
  • Scalmus: Scalmi sunt clavi inter quos insidunt vel quibus sunt annexi remi.
  • Statumen seu costa: ligna interius arrecta, quae navis latera costarum instar suppingunt.

T[fontem recensere]

  • Transtrum seu Iugum:
    1. Transtra et tabulae navium dicuntur et tigna, quae ex pariete in parietem porriguntur.
    2. Sedile remigum.
  • Tutela: imago numinis navem protegentis. Tutelam solebant antiqui aplustro affigere, sed serioribus aetatibus figura similis ad proram praefigebatur.

V[fontem recensere]

  • Velum: pannus latus qui ventos capiat, ut navis propellatur.

W[fontem recensere]

X[fontem recensere]

Y[fontem recensere]

Z[fontem recensere]

Nexus externus[fontem recensere]