Jump to content

Vetus Pons Septentrionalis

E Vicipaedia
Vetus Pons Septentrionalis sicut fuit anno 1775, iterum aedificatus anno 1956

Vetus Pons Septentrionalis, vel simpliciter Pons Septentrionalis (Wilson 2000:145) in Concordia Flumine Concordiae Massachusettae factus, est historicus Pugnae Concordiensis situs, magni momenti primo Belli Libertatis Americae die.

Pons, a Monument Street Concordiae patens, ripas Concordiae Fluminis iungit 0.5 milia passum ad septentriones et orientem ab initio Concordiae Fluminis apud confluentiam Assabet Fluminis et Sudbury Fluminis iuxta Egg Rock.

Quinque manipuli Minutemen? et quinque manipuli inaequales non Minutemen cum incurrentibus aliorum civium gregibus hunc collem occupabant, in summa circa quattuor centum, qui consistebant contra Britannicos manipulos peditatus levis ex quarto, decimo, et quadragensimo tertio legionibus a Gulielmo Laurie Centurione ductis, in summa circa 90–95 milites.

Celebratio loci

[recensere | fontem recensere]
The Minute Man, statua Concordiae Massachusettae a Daniele Chester French sculpta, prope Veterem Pontem Septentrionalem super occidentalem Concordiae Fluminis ripam stat, ad pontem aspiciens.

Primus Pons Septentrionalis ab oppido Concordia ante 1793 dirutus est.

Anno 1836, nullo ponte in situ exstante, cives Concordiae obeliscum commemorativum in orienti amnis ripa, regione medio oppido proxima, erexerunt. Die Libertatis, 4 Iulii 1837, obeliscus celebratus est—res cui Radulphus Waldo Emerson "Hymnum Concordiensem" composuit. Primus et notissimus ex poematis quattuor versuum seriebus est:

By the rude bridge that arched the flood,
Their flag to April's breeze unfurled,
Here once the embattled farmers stood
And fired the shot heard round the world.

Haec versuum series in fundamento statuae Minute Man, a Daniele Chester Frenche sculptae, inscripta est.

Iacobus Russell Lowell, poeta Americanus, poema "Lines" (1849) composuit de sepulchris duorum ex tribus militibus Britannicis qui apud pontem ceciderunt:

Two graves are here: to mark the place,
At head and foot, an unhewn stone,
O'er which the herald lichens trace
The blazon of Oblivion.

Anno 1910, incolae Concordiae signum ad sepulcra designanda posuerunt, sed alios ex poemate versus[1] sic adhibuerunt:

Grave of British Soldiers
They came three thousand miles and died,
to keep the past upon its throne:
Unheard, beyond the ocean tide,
their English Mother made her moan.
April 19, 1775

Hoc sepulcrum iuxta murum lapideum prope orientalem pontis terminum iacet.

Nexus interni

Vetus Pons Septentrionalis sicut fuit anno 1775, iterum aedificatus anno 1956
The Old Manse, a latere Concordiae Fluminis visum.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Wilson, Susan. 2000. Literary Trail of Greater Boston. Bostoniae: Houghton Mifflin Company. ISBN 0-618-05013-2.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]