Ver (pictura muralis Acroterii)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Membrum domús orientalis insulae Δ, in quo pictura muralis veris reperta est, apud Museum Archaeologicum Nationale Athenis restitutum.

Ver est pictura muralis in domo orientali insulae Δ reperta urbis Minoae Acroterii ab eruptione vulcanica Theraea, quae fortasse anno 1628 vel 1627 a.C.n. acciderit, abscondita. Haec fere sola inter picturas murales Acroterii in domo inferiori, scilicet in contignatione quae plano pede est, reperitur; haec sola ad parietes tres extenditur. Picturae hodie apud Museum Archaeologicum Nationale Athenis servantur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Karen Polinger Foster, "A Flight of Swallows" in American Journal of Archaeology vol. 99 (1995) pp. 409-425
  • Mary B. Hollinshead, "The Swallows and Artists of Room Delta 2 at Akrotiri, Thera" in American Journal of Archaeology vol. 93 (1989) pp. 339-354

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ver spectant.