Venti

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Flora et Zephyrus. Pictura a Gulielmo Adolpho Bouguereau (18251905) facta.

In mythologia Romana Venti, quibus in mythologia Graeca Anemoi (Ἄνεμοι) congruunt, erant di ventorum, quibus sua cuique regio et anni tempus propriumque caelum tributa erant. Venti Romani, etsi nominibus ab Anemis differrent, ceteroqui mutuatis attributionibus, simillimi erant comparibus Graecis.

Modo esse merae aurae venti efficti sunt, modo esse pennati viri, modo etiam esse equi servati in stabulis Aeoli tempestatis dei, qui Ulixi Ventos praebuit in Odysseae. Aeolus erat et similis Astraei, qui ex Hesiodo Ventorum pater erat, materque Aurora dea.

Inter quattuor Ventos primos, Aquillo (Graece: Boreas) erat septentrionalis ventus ferensque hiemalem frigorem, Auster (Graece: Notus) erat australis ventus ferensque procellas aestivas seras auctumnalesque, et Favonius (Graece: Zephyrus) erat occidentalis ventus ferensque vernos molles aestivosque primos flatus; Vulturnus (Graece: Eurus), orientalis ventus, nil anni temporum trium fastorum Atticorum movit, et est unus solus quattuor Ventorum horum a Hesiodo in Theogonia atque carminibusque Orphicis praetermissus esse.

Praeterea quattuor Venti minores nonnumquam attingebantur, exempli gratia in Turri Ventorum Athenis, qui ventos inter septentriones et orientem (Caecius) alius, inter solis ortum et meridiem (Apeliotes) alius, inter septentriones et occidentem (Corus) alius, et inter occasum solis et meridiem (Africus) alius significaverunt.