Velitabulatio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Velitabulator armamentis usus tabulam ad secundum ventum vertit, prope litus Mauorum insulae in Havaiis.
Robertus Naish in re ante Sylt Germaniae velitabulat.
Velitabulator per ultimum gradum volutationis ante Sardiniae Italiae certat.
Gal Fridman, athleta Israelicus qui clipeum aureum in Olympiis meruit, velitabulat.

Velitabulatio[1] est aquale genus athleticum, quod prolapsionem? cum navigatione commiscet, in quo tabula monoxyla in longitudinem duorum vel maxime quattuor metrorum, orthogonali venti contra velum propulsu mota, adhiberi solet. Armamenta, ad tabulam coagmento universali libere volventi adligata, in malo, vecti furculari, et velo consistunt. Area veli inter 3 et 12 metra quadrata variat, quod ex statu circumiectus, sollertia nautae, et genere velitabulationis dependet.

Cum primum Newman Darby velitabulam[2] in Flumine Susquehanna Pennsilvaniae in Civitatibus Foederatis anno 1948 excogitavit (sed diploma in album non rettulit), historia velitabulationis coepisse habetur.[3][4][5][6][7] Anno 1964, Darby suas velitabulas venditare coepit.[5]

Vide etiam ludos similes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. José Juan Del Col (2007) Diccionario auxiliar: español-latino para el uso moderno del Latín, s.v. windsurf.
  2. José Juan Del Col (2007) Diccionario auxiliar: español-latino para el uso moderno del Latín, s.v. tabla.
  3. "From Hawaii to the World". British Broadcasting Corporation 
  4. "Windsurfing was invented 60 years ago by Newman Darby". SurferToday.com 
  5. 5.0 5.1 "History of Windsurfing". Oregon Interactive Corporation 
  6. USA. Lonely Planet 
  7. Board. Netbiblo 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]