Varanes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Varanes (natus saeculo 4, mortuus saeculo 5) vir publicus Romanus oriundus ex Persia fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 393 Varanes pars aulae regiae Constantinopolis erat. Anno 394 verisimile cum imperatore Theodosio I in pugnam contra Eugenium imperatorem iit et tum in occidente parte imperii mansit. Anno 410 consul in oriente parte imperii factus est. Collega eius Tertullus ab imperatoribus Theodosio II et Honorio non probatus est, quia ab usurpatore Prisco Attalo nominatus erat.


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Honorius Augustus VIII et Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus III ; Imp. Caesar Flavius Claudius Constantinus Augustus
Consul
410
cum
Tertullo
Successores:
Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus IV (sine collega)