Valerius Aedituus
![]() |
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. |
Valerius Aedituus fuit poëta Romanus, fortasse ad secundum saeculum ante aeram vulgarem pertinens, qui epigrammata amatoria scripsit, Sappho poëtasque Hellenisticos imitans. Aulus Gellius in Noctibus Atticis poëtam describit et duo ex epigrammatibus profert:
Tum resupinus capite convelato voce admodum quam suavi versus cecinit Valerii Aeditui, veteris poetae, item Porcii Licini et Q. Catuli, quibus mundius, venustius, limatius, tersius Graecum Latinumve nihil quicquam reperiri puto.
Aeditui versus:
dicere cum conor curam tibi, Pamphila, cordis,
quid mi abs te quaeram, verba labris abeunt,
per pectus manat subito <subido> mihi sudor:
sic tacitus, subidus, dum pudeo, pereo.Atque item alios versus eiusdem addidit, non hercle minus dulces quam priores:
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Aulus Gellius, Noctes Atticae 19.9.10–12.
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Citroni, Mario. "Valerius (RE 95) Aedituus". In The Oxford Classical Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press, 2012.
- Schmidt, Peter Lebrecht. "Valerius: [III 1] V. Aedituus Verf. erotischer Epigramme, 2. Jh. v. Chr. (?)". In Der Neue Pauly, editione interretiali. 2006.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Lexica biographica: Treccani • Deutsche Biographie |