Usor:Passera~lawiki

E Vicipaedia

Salve!

Bettina sum et Bochum in Germania vivo. Magistra sum Linguae Latinae et Biologiae.

Habito in pulchra domo vetere, quae magno horto pomario circumdatur. Amico meo et mihi sunt tres feles.

Mihi interest musica Rockica, imprimis Mudhoney et The Stooges et Die Kreuzen - ergo potius musica Punkica.

Tum amo aves in horto silvaque spectare et cognoscere. (Feles quidem etiam aves spectare amant, sed mihi valde opus est eos de capiendo deterrere, sicut campanellis.) Non modo Latine, sed etiam Theodisce et Anglice et Batave loquor. Spero Latinam meam non deteriorem esse, sed valde perita Latinitatis recentis non sum.

Corrige me, si vis - sed comis sis  :-)

Ave!

Bettina