Usor:Jondel/agenda/pokemon
Pokémon aut Pokemon (-onis, n.?) (sive Pocket Monsters, Latine proprie Monstra parvula, quae in sinum condi possunt) est genus ficticium monstrorum quod Iaponicus informaticus Satoshi Tajiri dum adulescens creavit. Eodem nomine etiam designatur series ludorum electronicorum societatum Game Freak ac Nintendo, in quibus haec monstra primas partes agunt. Adhuc Pokémon DCXLIX adsunt.
Etiam fictae sunt pelliculae nonnullaeque Mangae et Anime in quibus Pokémon ostenduntur.
De ludis
[recensere | fontem recensere]Series ludorum electronicorum quattuordecim comprehendit videoluda, in quibus lusor personam exercitatoris monstrorum agit. Finguntur partes seriei in ficticiis regionibus orbis terrarum, scilicet Kanto, Johto, Hoenn, Unova et Sinnoh, quas multae variaeque species parvulorum monstrorum una cum hominibus incolunt. Ludus quisque diversa ab alteris narrat, sed omnium fabulae partim similes sunt. Etenim ubicumque exercitator, primo Pokémon accepto, iter per regionem suam incipit ad monstra capienda exercitandaque, quibus postea in certaminibus contra exercitatores alios quasi pugnatoribus uti potest. Proeliis pluribus confectis manuque sex fortissimorum monstrorum delecta, exercitatori Magistros Quattuor temptare licet, optimos omnium, qui potentissimis Pokémon certant. Iis devictis, exercitator primus orbis terrarum fit, et nihil etiamtum ei perficiendum est, nisi assidue rarissima Pokémon ubique quaerere eaque capere. Enim etiam Pokémon Mythologica exstant, difficillima conspectu, ita rara ut unum tantum Pokémon cuiusque mythologici generis in ludo inveniri possit.
De nomine
[recensere | fontem recensere]Pokémon est nomen brevius pro Pocket Monsters, scilicet Monstra quae in sinum condi possunt. Enim e ludis accipimus parvula monstra capi posse peculiaribus instrumentis sphaerae Pokémon appellatis, et postea in iis retineri et servari. Pares pomis magnitudine, sphaerae Pokémon in sinu aut funda facile servantur. Exercitator sphaeras usque ad sex tantademque Pokémon secum adducere potest.