Usor:AristippusSer/Versus

E Vicipaedia

Hi sunt versus aliquot me auctore.

Carmen natale[recensere | fontem recensere]

Ad familiarem

Propitius Natalis adest. Dimitte labores:
        Invisas curas abnuit ille deus.
Nunc libanda mero superis carchesia Baccho
        Et pulsanda levi terra benigna pede,
Qualis prodiderit pacatae ramus olivae
        Emeritam militem et sospite pace frui.
En, age, bacam carpe loco quo sera moretur,
        Cum nondum nivibus turbida saevit hiems,
Et, si quid penetrat maturi frigoris artus,
        Indica ligna foco largius adde pio.
Cetera di dederint: quaevis optabis, habeto;
        Hoc tibi, vaticinor, numina grata sinent.
“Perficiam studii cursum.” Esto: comprobat ausum
        Ipsa tuum doctae daedala nata Iovis,
Ne rursus duodena fugax Sol signa reviset,
        Solvere dum possis per mea vota preces.
Sic fortuna favet reverentibus omne per aevum;
        Sic dea pollicita est carmine mota sacro,
Omnes cum legeret suavis nos ante sodales,
        Quos, quia magnanima es, te coluisse iuvat.
Haec igitur, quamquam nil speras, accipe dona:
        Ingeminare placet munera, quanta rogas.
Felicem te! Quaque ieris, cingeris amicis
        Nec tibi deficiet pura tenaxque Fides,
Non, si quis septem iubeat distare triones
        Inter se scissos, navis ut erret aqua,
Aut si discedant Argoï a principe nautae,
        Colchidos intacto litore praecipitis.
At tu, cui sanctam properat Natalis ad aram,
        Gaude, et quod monui sit tibi semper opes!