Universitates Bruxellenses

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Urbs Bruxellarum incepit solum ab anno 1788 urbem universitariam fieri.

Imperator Iosephus II, dux Brabantiae, qui cupiebat in toto Imperio ad melius vertere doctrinas, decrevit ut in urbem Bruxellas tres Facultates Studii Generalis Lovaniensis transferrentur. Qua in urbe mansere a die 17 mensis iulii 1788 ad diem 1 mensis 1790, cum Status Belgici Uniti denuo eas Lovanium transtulerunt.

Ab hoc anno igitur 1788 Bruxella facta est urbs universitaria, in qua decursu temporum sedem suam multae diversae Universitates condiderunt.

Index Universitatum Bruxellensium ordine chronologico[recensere | fontem recensere]

  • 1788 ad 1790: Facultas Medicinae, Facultas iuris civilis et Facultas Artium veteris Studii Generalis Lovaniensis. Rector Magnificus erat Doctor Van Leempoel[1], doctor medicinae, francomurarius[2] et procurator Reipublicae Belgicae Unitae in urbe Hagarum Comitum[3].
  • 1797 ad 1802: Schola Centralis Bruxellensis, condita Bruxellis mense maio 1797 quae pergeret officium Studii Generalis Lovaniensis suppressi 25 octobris eiusdem anni.
  • 1806 à 1817: Universitas Imperialis Bruxellis.
  • 1834 ad tempora nostra: Schola Regia Militaris.
  • 1858 ad tempora nostra: Facultates Universitariae Sancti Aloysii.
  • 1926 ad tempora nostra: Institutum Superius Architecturae ad Cameram.
  • 1954 ad tempora nostra: Institutum Catholicum Altorum Studiorum Commercialium (ICHEC).
  • 1969 ad 2007: Universitas Catholica Bruxellensis.
  • 1992 ad tempora nostra: United Business Institutes, in quo docetur anglico sermone.
  • 1998 ad tempora nostra: Brussels School of International Studies.
  • 2009 ad tempora nostra: Hogeschool-Universiteit Brussel quo neerlandice docetur.

Notes[recensere | fontem recensere]

  1. "Camera Manuscriptorum" Bibliothecae Regiae Belgicae servat manuscriptum latinum continens cursus professorum Van Leempoel et Verlat, cui titulus: Tractatus de Corporibus Naturalibus et De Electricitate: ms. III 1561 (donum privatum anno 1976, cum sententia EIC MEIZONA COFIAN)
  2. Adolphe Cordier, Histoire de l'Ordre maçonnique en Belgique, Mons, 1854, p. 380.
  3. Suzanne Tassier, Les démocrates belges en 1789, passim.