Universitas Nationalis Timorae Orientalis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Universitas Nationalis Timorae Orientalis est studiorum universitas anno 2000 constituta, quamquam eius fundatio in universitate anno 1986 condita (cum Timora omnis sub Indonesiensium potestate adhuc esset) nititur, cuius nomen erat Universitas Timor Timur. Universitatis Nationalis Timorae Orientalis sedes est in urbe Dili, Timoriae Orientalis capite. Civitatis huius est quidem maximum altioris eruditionis institutum.

Universitas Nationalis Timorae Orientalis anno 2016

Nexus interni