U Pu

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

U Pu (antea Maung Pu; cognomine Shwegyin U Pu; natus anno 1881; mortuus anno incerto) fuit rerum politicarum peritus Birmanicus. Anno 1919 et 1920 cum U Ba Pe, U Tun Shein et U Thein Maung, legatus Unionis Reformationis Birmanicae (Burma Reform League), particeps fuit delegationum duarum Londinium missarum ut libertatem Birmaniae revendicarent. Anno 1926 cum aliis condidit Factionem Autonomiae (Home Rule Party). Annis 1939-1940 fuit primus minister Birmaniae sub dominatione Britannica.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Andrew Dalby, South East Asia: Prince Charoon and others (Londinii: Haus, 2010. ISBN 9781905791859) pp. 28-30, 34


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.