Thein Maung

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Thein Maung
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 17 Iulii 1890;

Officium

Officium: Iudex
Munus: Iudex

U Thein Maung (antea Maung Thein Maung; natus 17 Iulii 1890 in vico Kyaunggon municipii Paungde) fuit iuris consultus et rerum politicarum peritus Birmanicus et alumnus universitatum Colcatensis et Cantabrigiensis (ubi sodalis fuit Collegii Downing). Causidicus fuit in urbe Prono (Prome). Ab anno 1908, particeps fuit Consociationis Iuvenum Buddhisticae; anno 1918, regulam de templis Buddhisticis pedibus nudis intrandis suasit ut et Britannis imponi oportuisset, bono eventu; hoc modo cognomen Shoe Thein Maung inter amicis meruit. Anno 1920, cum U Ba Pe et U Pu particeps fuit delegationis alterae Londinium missae ut libertatem Birmaniae revendicaret. Annis posterioribus fuit summus Birmaniae iudex.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • U Maung Maung, "U Thein Maung, Chief Justice of the Union" in opere Dr. Maung Maung: Gentleman, Scholar, Patriot ed. Robert H. Taylor (Singapurae: Institute of Southeast Asian Studies, 2008. ISBN 981-230-409-6) inclusum pp. 158-170 Paginae selectae
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.