Tutt'or ch'eo dirò "gioi", gioiva cosa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

"Tutt'or ch'eo dirò 'gioi', gioiva cosa" ('Cum laetitiam dixero, rem laetam') est poema Guittonis Arretini.

Carmen[recensere | fontem recensere]

Versio Italica Versio Latina
Tutt'or ch'eo dirò "gioi", gioiva cosa,
intenderete che di voi favello,
che gioia sete di beltá gioiosa
de gioia di piacer gioioso e bello:
e gioia in cui gioioso avenir posa,
gioi d’adornezze e gioi di cor asnello;
gioia in cui viso è gioi tant’amorosa
ched è gioiosa gioi mirare in ello.
Gioi di volere e gioi di pensamento
e gioi di dire e gioi di far gioioso
e gioi d’onni gioioso movimento.
Per ch’eo, gioiosa Gioi, sí disioso
di voi mi trovo, che mai gioi non sento
se ’n vostra gioi il meo cor non riposo.
Cum laetitiam dixero, rem laetam
me de te loqui intellegas,
quae laetae pulchritudinis laetitia es
et laetitia laetitiae laetae pulchraeque voluptatis:
et laetitia in qua laeta species devertit,
laetitia munditiae et laetitiae corporis tenuis;
laetitia in cuius vultu est tanta laetitia amoris
ut hunc inspiciendi laeta laetitia sit.
Laetitia voluntatis et laetitia cogitationis
et laetitia dicendi et laetitia laete agendi
et laetitia omnis laeti motus.
Igitur ego, laeta Laetitia, tam te volo
ut numquam laetitiam sentiar,
nisi laetitia tua cordi meo satisfacit.

De carmine[recensere | fontem recensere]

Hoc mirabile saepe lectoribus carminis statim videtur, quod multa sunt verba similia, ut gioia ac gioiosa (Latine laetitia ac laeta): nam poëta horum 25 scripsit. Sic fecit quoniam laetitia sua maxima erat et sua sententia amata est laetitia ipsa: nam mulier a viro suo Gioi, id est Laetitia, vocata est et poëta scripsit laetae pulchritudinis laetitia es.

Aevo nostro plures homines de litteris non docti verborum similium numerum immoderatum putant, sed Medio Aevo multi hoc bonum mirabileque putabant, mirabantur et poëtam laudabant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Romanus Luperini, Petrus Catadi, Lydia Marchiani, Francus Marchese. Il nuovo La scrittura e l'interpretazione. Vol. 1. Palumbo editore. ISBN 9788880208433.