Tuba neuralis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
In hominibus ab hebdomade tertia generatio tubae neuralis fit.

Tuba neuralis sive tubus neuralis est structura embryonis et origo cerebri medullaeque spinalis (systematis nervosi centralis) omnium vertebratum. Quamquam primo solum singularis lamina neuralis exstat, brevi mutat in cylindrum demum, ex qua tuba neurali omnes structurae systematis nervosi centralis oriuntur: partes anteriores in corticem cerebri, posteriores in medullam spinalem crescunt. Centrum tubae dicitur canalis neuralis.

Perturbationes formationis tubae neuralis detrimenta gravissima valere possint et abortos maturos efficant. In graviditate inopiae acidi folati[1] sive vitamini B12 defectum tubae neuralis adducere queant. Pleraque eorum defectorum cum vita convenientia non sunt. Nihilominus apud natos vivos per occasionem spina bifida observatur.

In cursu embryogenesis partes tubae neuralis anteriores in corticem cerebri, posteriores in medullam spinalem crescunt.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. van Gool JD, Hirche H, Lax H, De Schaepdrijver L (2018). "Folic acid and primary prevention of neural tube defects: A review". Reprod Toxicol S0890-6238 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!
stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!