Ontogenesis cerebri humani

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Ontogenesis in hominibus cerebri ordines sequuntur. Ab primo entodermo deinde cristam neuralem tum tuba neuralem oriuntur. Inde vesiculis ex primariis structuras prosencephali, mesencephali, rhombencephali formantur, proin secundariis telencephali, diencephali velut metencephali, myelencephali.

Ontogenesis cerebri humani describit in hominibus ordinem ab conceptione evolutionis cerebri, sic ad generationem (neurogenesem) cellularum nervalium, incrementum migrationemque eorum velut nexus inter se spectans. Partes in embryogenesi ab hebdomade tertia post gestationem[1], partes post partum fiunt. Ontogenesis inter partes neurona generandi, migrationum neuronorum et maturationem dividito. Postremo cerebro humano centum millenia milia neuronorum sunt[2]. Post maturationem cerebro plus quam sexagies millies millena milia nexus (synapses) sunt.

Impedimenta ontogenesis maturius vel multis annis post mala etiam gravia ut autismum, schizophreniam, depressionem excitent.

Gradus ontogenesis cerebri humani[recensere | fontem recensere]

Mensura embryonica idonea est aetas a foecundatione, quod est tempus a zygoti formatione, duratio tunc graviditatis est iam duo hebdomades[3]. Tempus praenatalis diebus embryonicis (abbreviatura littera "E") exprimatur, quod est E16 diei decimi sexti respondere.

I. Post fertilizatio: zygotum, morula, blastula (E1-E12)[recensere | fontem recensere]

Post fertilizationem gametis duabus fusatis zygotum cellula eukaryotica binarum gametarum formatur. Zygotum cingitur zona pellucida globulum formans. Deinde morula, blastula oriuntur. Hoc tempore cellulae neurales nondum sunt.

II. Gastrula et celluae progenitores (E13-E15)[recensere | fontem recensere]

Die decimo tertio post foecundationem ex blastula strati unius tunc gastrula trium, (ectodermatis enim et mesodermatis et entodermatis) constituitur, gastrulatio vocatur. Ex materie ectodermatis ab hoc tempore celluae progenitores systematis nervosi nascuntur. Neurogenesis vero, productio neuronorum, serius, ab die quadragesimo secundo demum orditur.

III. De plica et lamina et crista ad formationem tubae neuralis (E16-E28)[recensere | fontem recensere]

Die decimo sexto post foecundationem (E16) plica neuralis formatur. Eo biduo post (E18) lamina neuralis generatur. Tum ab die vicesimo quarto (E24) per formationem anguli inferioris labra conveniunt, crista neuralis. Usque ad hebdomadem quartam tubae neuralis formatio est prima cum structura visibili neurali plena (E28). Nunc cerebro embryonico vesiculae a neuroepithelio circumventae tres sunt, prosencephali enim, et mesencephali et rhombencephali.

IV. De tres ad quinque vesiculas cerebri (E29-E35)[recensere | fontem recensere]

Ex prosencephalo oriuntur vesiculae telenephali et diencephali, ex rhombencephalo metencephali velut myelencephali.

V. Incrementum radiale cum neurogenesi et apoptosi[recensere | fontem recensere]

Intra tubam neuralem incrementum systematis nervosi et migrationes neuronorum vectoribus radiali (r), circumferentiae (c), longitudinis (l) facilius describi possunt.

Intra tubam neuralem neurogenesis in zona ventriculari, iuxta ventriculos, fit. Proliferationi et migrationi neuronorum novorum machinatio mira ostendit, migratio nuclearis intercinetica (MNI)[4][5] vocatur, quo cellulae inter superficies zonae ventricularis basalem (gradu G1) et apicalem (gradibus G2, M) commovent[6].

Formatio sulcorum corticalium[recensere | fontem recensere]

Formationis sulcorum diversae hypotheses dictae sunt[7]:

  • Expansio lateralis substantiae griseae communiter cum sulcos substantiae alba formandis
  • Variationes expansionis stratorum diversorum corticalium
  • Tensio iuxta longitudinem axonum crescentium

Incrementum postnatale[recensere | fontem recensere]

Usque ad duo annos post partem perseverat incrementum, hoc tempore voluminis cerebri amplum est[8].

Zonae proliferativae[recensere | fontem recensere]

In cerebro humano cellulae novae neuronales in zonae duae mitosi oriuntur, quae sunt zonae ventriculares et zonae subventriculares.

Damnum neurogenesis hypoplasiam perficere potest, migrationis ectopiam (locos non idoneos), axogenesis et dendrogenesis et synaptogenesis dysplasiam cum nexibus neuronalibus non idoneis.

Zona ventricularis[recensere | fontem recensere]

Omnes zonae ventriculares cum neuroepithelio per totius parietes systematis ventricularium reperiuntur. Ibi generatio neuronorum novorum de cellulis progenitoribus (vel cellulae neuroepitheliales dictum) superficiei apicalis zonae ventricularis fit[9]. Ex neuroepithelii cellulis cellulae neuronales telencephali oriuntur.

Zona subventricularis[recensere | fontem recensere]

Zonae subventriculares sunt zonae proliferativae secundariae. Eae iuxta zonas ventriculares locatae sunt.

Neurogenesis - generatio neuronorum novorum[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Neurogenesis

Cerebro humano multa miliarda cellularum neuralium sunt. Pleraque in media gestationis generantur[10].

Cellula glialis radialis[recensere | fontem recensere]

Cellulae neuroepitheliales (sive cellulae progenitores neurales[11]), ex quibus imprimis cellulae gliales radiales derivantur, tres formas divisionum ostendunt:

  • divisionem proliferantem symmetricam — cum generatione duarum cellularum neuroepithelialium
  • divisionem non symmetricam — cum generatione singularum cellularum et neuroepithelialis et neuronalis
  • divisionem differentem symmetricam — cum generatione duarum cellularum neuronalium

His cellulis glialibus radialibus formae bipolares cum singulis processibus per tota strata corticalia currentibus sunt[12].

Gubernatio genetica[recensere | fontem recensere]

Proteina certa cerebro incrementi gubernant. Nimirum in ontogenesis cursu diversa gena temporibus distinctis leguntur vel negleguntur. Ergo iam mature post mitotem destinata loci functionisque cuiusque cellulae novae neuralis imponi videtur. Etiam divisionem cerebri sic fit. Per exemplum proteinum GBX-2 rhombomeres partes cerebri incrementi mesencephali promittit.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Stiles J, Jernigan TL (2010). "The Basics of Brain Development". Neuropsychol Rev 20 (4): 327-48 
  2. Pakkenberg B, Gundersen HJ (1997). "Neocortical neuron number in humans: effect of sex and age". J Comp Neurol 384 (2): 312-20 
  3. Calculationis aetatis gestationis enim aetati a foecundatio 14 dies addito.
  4. Del Bene F (2011). "Interkinetic nuclear migration: cell cycle on the move". EMBO J 30 (9): 1676-7 
  5. Spear PC, Erickson CA (2012). "Interkinetic Nuclear Migration: A Mysterious Process in Search of a Function". Dev Growth Differ 54 (3): 306-16 
  6. Miyata M, Okamoto M, Shinoda T, Kawaguchi (2014). "Interkinetic nuclear migration generates and opposes ventricular-zone crowding: insight into tissue mechanics". Front Cell Neurosci 8: 473 
  7. Mota B., Herculano-Houzel S. (Feb 2012). "How the cortex gets its folds: an inside-out, connectivity-driven model for the scaling of Mammalian cortical folding". Frontiers in neuroanatomy 6: 3 
  8. Knickmeyer RC, Gouttard S, Kang C, Evans D, Wilber K, Smith JK, Hamer RM, Lin W, Gerig G, Gilmore JH (2008). "A structural MRI study of human brain development from birth to 2 years". J Neurosci 28 (47): 12176-82 
  9. Haubensak W., Attardo A., Denk W., Huttner W. B. (Mar 2004). "Neurons arise in the basal neuroepithelium of the early mammalian telencephalon: a major site of neurogenesis". Proceedings of the national academy of sciences 101 (9): 3196-201 
  10. Bayer SA, Altman J, Russo RJ, Zhang X (1993). "Timetables of neurogenesis in the human brain based on experimentally determined patterns in the rat". Neurotoxicology 14 (1): 83-144 
  11. Martínez-Cerdeño V., Noctor S. C. (Dec 2018). "Neural Progenitor Cell Terminology". Frontiers in neuroanatomy 12: 104 
  12. Tamamaki N., Nakamura K., Okamoto K., Kaneko T. (Sep 2001). "Radial glia is a progenitor of neocortical neurons in the developing cerebral cortex". Neuroscience research 41 (1): 51-60 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Universitas Roffae: intellegere cerebra adulescentia. (Anglice)