Latinitas bona

Vergilius Aeneidem Augusto et Octavia coram legens

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ioannes Iosephus Taillasson, "Vergilius Aeneidem Augusto et Octavia coram legit" (Pinacotheca Nationalis Londinii)

"Vergilius Aeneidem Augusto et Octavia coram legens" est tabula ab Ioannes Iosephus Taillasson anno 1787 picta. Verba ex Aeneide Vergilii evocantur:

"Heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas,
Tu Marcellus eris! Manibus date lilia plenis ... (Vergilius, Aeneis 6.883)

In fabula Vergiliana Anchises, flumini Lethe adstans, haec dicit quando M. Marcelli futuri manem videt: is enim nepos fuerit Augusti, magnis rebus destinatus sed mortuus iuvenis. Pictor Vergilium evocat carmen suum Augusto recitantem; iuxta eum videntur Livia et Octavia minor Marcelli mater. Haec, illis versibus commota, exanima iacet. Historia huius lectionis ab Aelio Donato in Vita Vergilii narrata est. Eandem rem anno 1812 pinxerit Ioannes Augustus Dominicus Ingres in tabulis duabus quarum titulus est "Tu Marcellus eris". Pictura hodie in Pinacotheca Nationali Londinii servatur.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Mémoires secrets pour servir à l'histoire de la république des lettres en France vol. 36 (Londinii, 1789) p. 376 (Textus apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.