Trypanophobia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Trypanophobia vultu expressa.

Trypanophobia (ex Gr. τρύπανον 'terebra' et φόβος 'timor' compositum) est timor inrationalis iniectionis aliorumque actuum acu vel aliis punctoriis adlatorum. Hic igitur de phobia speciali admodumque diffusa agitur, quae certum momentum medicum habere videtur. Non est infitiandum hanc ipsam appellationem rem paene exasperare, nam constat cutem re vera setius terebra quam acu pungi. Sed forsitan patefaciat haec appellatio cogitationem cuiusdam, qui iniectionem timeat. Sunt aliae quoque appellationes, quae fere idem significant, sicut aechmophobia (ex αἰχμή 'cuspis' et φόβος), belonophobia[1] (ex βελόνη 'acus' et φόβος) et enetophobia (ex ἐνετή 'fibula' et φόβος).

Trypanophobia vel belonophobia incommodum valetudinis est, quod fere ad 10 centenas hominum pertinet. Homines timore acus adfecti curam medicam fugere negligereque solent. Qua de causa res sanitaria detrimenta capere potest. Constat trypanophobiam fieri posse, cum perforationes cutis acu factae impetuosum reflexum "vasovagalem" effecerunt. Timor acus et hereditate et adquisitione positus esse videtur. In usu cotidiano timor placando et adsuefaciendo coerceri potest.

Qui trypanophobia laborat, ad diligentissima consilia decurrere solet, ne ullo modo timorem suum adtingat. Nam fieri potest, ut inspectionem valetudinis vitet etiam cum opus sit.

Indicia trypanophobiae[recensere | fontem recensere]

  • Anxietas ingesta cogitatione doloris acu facti, unde evitatio acuum
  • Tensio et tremor musculorum. sudatio, perturbatio animi

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Scriptio deterior belonephobia, verbum perperam compositum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hamilton, James G. (1995) Needle Phobia - A Neglected Diagnosis. Journal of Family Practice 41 (2): 169–175.
  • Vlar, Megan A.; Etzel, Erin N.; Ciesielski, Bethany G.; Olatun, Bunmi O. (2010) Disgust, anxiety, and vasovagal syncope sensations: a comparison of injection-fearful and nonfearful blood donors. Journal of Anxiety Disorders 24 (8): 941-945.