Transvectio equitum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Iuvenis Romanus equo vectus

Transvectio equitum fuit pompa et recognitio iuvenum Romanorum equestri genere natorum, cum sollemniter recensebantur et ante oculos censorum equis praetervehebantur. Quae pompa quotannis Idibus Quintilibus (id est die 15 Iulii) exhibebatur.[1] Quae processio ab aede Martis circiter 2 km extra portam Capenam sita per viam Appiam incedebat.[2] Pompa ad aedem Castoris Pollucisque in foro Romano subsistebat, antequam ad templum Iovis Optimi Maximi in Capitolino situm perrexerunt. Qui ritus religiosus a pugna ad Regillum lacum originem trahit, in qua Castor et Pollux Romanis auxilio fuerunt.[3]

Alii auctores, posteriores quidem, pompam a templo Honoris profectam esse indicant.[4] Augustus imperator, post longam intercapedinem morem transvectionis reduxit. Eam cum recognitione aut probatione equitum coniunxit ut personas equitum ipsorum scrutaretur.[5]

Inscriptiones testimonio sunt aliquos pueros tenerae aetatis ritui interfuisse.[6] Itaque manifestum est transvectionem equitum et lusum Troiae inter se certa ratione conexa esse.

Quae processio opere caelato Comi reperta depingi videtur.[7]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Liv. 9.46.15.
  2. Dion. Hal. Ant. Rom. 6.3; McDonnell 2006: 216-217.
  3. Liv. 2.9 http://latin.packhum.org/loc/914/1/0#69
  4. Aur. Vict. Vir. ill. 32.2.
  5. Mattingly 1910: 49-51.
  6. ILS 316; CIL 6.3512; 6.31847; 14.3624; Papakonstantinou 2013: 335.
  7. Pollini 2012: 430.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Mattingly, H. (1910) The Imperial Civil Service of Rome. Cambridge University Press.
  • McDonnell, Myles (2006) Roman Manliness: "Virtus" and the Roman Republic. Cambridge University Press.
  • Papakonstantinou, Zinon (2013) Sport in the Cultures of the Ancient World: New Perspectives. Taylor & Francis.
  • Pollini, John (2012) From Republic to Empire: Rhetoric, Religion, and Power in the Visual Culture of Ancient Rome. University of Oklahoma Press.